HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXII: De Zacharia, Sellum, et Manahen

#IV Reg. XV

Anno tricesimo octavo Oziae regis Judae regnavit Zacharias, filius Jeroboam, super Israel sex mensibus. Qui fecit malum coram Domino, sicut patres ejus, et percussit eum palam Sellum, filius Jabes, et regnavit pro eo. Et translatum est regnum Israel de domo Jehu in generatione quarta, juxta verbum Domini, et regnavit Sellum uno mense in Samaria. Nam Manahen, filius Gaddi de Thersa, percussit eum in Samaria, et regnavit pro eo. Qui percussit Thapsam, et terminos ejus, eo quod concives sui noluerant aperire ei. Anno tricesimo nono Oziae regis Juda regnavit Manahen super Israel decem annis, et ambulavit in viis Jeroboam. In diebus ejus ascendit Phul rex Assyriorum in Thapsam, et dedit ei Manahen mille talenta argenti, ut recederet ab eo, et etiam esset ei in auxilium. Sumpsit autem Manahen quinquaginta siclos argenti a potentatibus, et divitibus terrae per singulos. Inter haec munera tradunt Hebraei, Manahen misisse vitulos aureos, qui erant in Dan et Bethel, sed non est verum. Sacerdotes enim dolo sustulerunt aureos vitulos, et absconderunt eos, et fecerunt aereos deauratos similes illis, quos misit Manahen regi Assyriorum. Qua fraude postea percepta, reges Assyriorum plurimum exarserunt contra Israel. Et mortuus est Manahen, et regnavit pro eo filius ejus Phaceia anno quinquagesimo Oziae regis Judae, et duobus annis regnavit in Israel. Nam Phacce, filius Romeliae, chiliarchus ejus, interfecit eum in Samaria in convivio cum quinquaginta viris, et regnavit pro eo anno quinquagesimo secundo Oziae regis Juda, et regnavit viginti annis in Israel.